l_salino_230209_3072-4 l_salino_230206_0386 l_salino_230206_0119 l_salino_230127_2566 l_salino_230127_2510 l_salino_230126_2396 l_salino_230126_0037 l_salino_230126_2347 l_salino_230123_1089 l_salino_230122_0866-2 l_salino_230122_0836-2 l_salino_220305_0027-2 _S2_0377 l_salino_220302_0174 l_salino_220302_0031 l_salino_220220_0091-2 _S2_0008 l_salino_230211_3289-3 NATURE, waterIce Nam sole orto magnitudine angusti gurgitis sed profundi a transitu arcebantur et dum piscatorios quaerunt lenunculos vel innare temere contextis cratibus parant, effusae legiones, quae hiemabant tunc apud Siden, isdem impetu occurrere veloci. et signis prope ripam locatis ad manus comminus conserendas denseta scutorum conpage semet scientissime praestruebant, ausos quoque aliquos fiducia nandi vel cavatis arborum truncis amnem permeare latenter facillime trucidarunt.Inter has ruinarum varietates a Nisibi quam tuebatur accitus Vrsicinus, cui nos obsecuturos iunxerat imperiale praeceptum, dispicere litis exitialis certamina cogebatur abnuens et reclamans, adulatorum oblatrantibus turmis, bellicosus sane milesque semper et militum ductor sed forensibus iurgiis longe discretus, qui metu sui discriminis anxius cum accusatores quaesitoresque subditivos sibi consociatos ex isdem foveis cerneret emergentes, quae clam palamve agitabantur, occultis Constantium litteris edocebat inplorans subsidia, quorum metu tumor notissimus Caesaris exhalaret.